[Kitoje lapo pusėje: 

Venerabili fratri Octaviano, Episcopo Sancti Severi]

  1. PAVLVS PP V

  2. Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. Cum, sicut nobis exponi fecisti, tu literas apostolicas sub plumbo super prouisione et praefectione de persona tua ecclesię Sancti Seueri per fe(licis) rec(ordationis)

  3. Clementem Papam Viij, prędecessorem nostrum, factis intra sex menses, ad hoc tibi per eundem Clementem prędecessorem in alijs suis in simili forma brevis literis facultatis capiendi possessionem

  4. prędictę ecclesię pręfixos, commode expedire non possis. Nobis propterea humiliter supplicari fecisti, ut prędictos sex menses ulterius propagare de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur te

  5. specialibus fauoribus et gratijs prosequi uolentes ac dictarum Clementis prędecessoris literarum tenorem p(raese)ntibus pro expresso habentes, h(uius)mo(d)i supplicationibus inclinati, tempus sex mensium prędictorum,

  6. nondum elapsum, ac literas prędictas omniaq(ue) et singula in illis contenta ad allios quatuor menses, a fine dictorum sex mensium computan(dos), quibus durantibus, literas sub plumbo prędictas omnino expedire

  7. tenearis, auctoritate apostolica tenore p(raese)ntium extendimus et propagamus, decernentes interim prędictis quatuor mensibus prorogatis durantibus ecclesiam prędictam non uacare ac irritum et inane,

  8. quicquid secus super his a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter contigerit att(ent)ari. Non obstan(tibus) p(rae)missis ac constitutionibus et ordinationibus ap(osto)licis necnon omnibus illis, quę dictus Cle=

  9. mens prędecessor in suis literis prędictis uoluit non obstare, cęterisq(ue) contrarijs quibuscunq(ue). Datum Romę, apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die quarta Junij MDCV,

  10. pontificatus nostri anno primo.